

Epistola ad Hebraeos*
Caput 9: Versus 13
Si enim sanguis.Quod per Christum potuerit esse redemptio, a minori probat, quia per illa legalia fiebat mundatio corporalis.Hircorum.Hircus Christum significat, per similitudinem carnis peccati. Taurus dicitur Christus, quia duorum Testamentorum cornibus ventilat inimicos.Ad emundationem carnis,id est, ut caro emundata sit propter legis praeceptum; sed in Christo est perfectio.